- EQUUS Marinus
- EQUUS Marinusaliter Hippopotamus, animal est quadrupes, et amphibium, quod licet inter aquas degat, inter terrestria tamen non male refertur. Refert de illo Odoardus Barbosa, quod saepius visus sit a Lusitanis nautis, in Ins. Cefula, ad pascua exire, et in pratis, pecudum instar, gramine vesci: deprehensum ita saepius, et circumventum in praedam venisse; quod si tamen eorum casus fefellisset, concitatissimo cursu ad cymbas adproperasse, illasqueve sie contrivisse, ut nautis inutiles redderentur penitus. Ad quinqueve cubitos excrescit in altitudine; pedesqueve aures, caudam, et vocem haber equinam: nisi quod ungulae pedum taurorum in modum bifidae sunt. Nares ei patulae, labia repanda, rictus vastus, in quo utrinqueve tres magni, sed obtusi ac prominuli dentes. Humanam amare carnem, Aristoteles docet, qui de Mirabilibus Indiae scribens, verba Alexandri ad se scribentis ita refert: Ducentos milites levibus armis misisse, per amnem nataturos, itaque quartam sluminis partem natavêrunt; cum ---- Hippopotami inter profundos aquarum gurgites ruêrunt, raptosque milites nobis flentibus absumpsêrunt. Ad Nili ripam frequens est, uti et crocodilus: quae proin du Behemoth, et Leviathanem Hiobi esse, Viri eruditi sentiunt. Asservat Musaeum Kircherianum belluae huius fragmentum ex dentibus dissectum, tantae duritiei, ut cuivis siliciaequiparari possit; non minus enim percussum aut affrictum chalybe, quam quivis alius silex, scintillas evomit: contra venena, et haemorrhoides, ut aiunt, efficax. Ibidem cauda quoqueve Equi huius Marini ostenditur etc. Georg. de Sepibus in Collegii Rom. soc. Iesu Musaeo p. 31. Vide quoqueve infra, in voce Hippopotamus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.